Digesta Iustiniani 29.7.3.4
inscriptio Iulianus libro trigensimo nono digestorum
D.29.7.3pr. Si quis cum testamentum nullum habebat, codicillis fideicommissa hoc modo dedit: ‘quisquis mihi heres erit bonorumve possessor, eius fidei committo’, fideicommissa præstari debent, quia pater familias, qui testamenti factionem habet et codicillos faceret, perinde haberi debet, ac si omnes heredes eius essent, ad quos legitima eius hereditas vel bonorum possessio perventura esset.
D.29.7.3.1 Sed et si post codicillos factos natus quis esset proximus adgnatus vel suus heres, fideicommissum præstari debebit: intellegitur enim is quoque heres scriptus et ideo non perinde habendus est ac si rupisset hos codicillos.
D.29.7.3.2 Testamento facto etiamsi codicilli in eo confirmati non essent, vires tamen ex eo capient․ denique si ex testamento hereditas adita non fuisset, fideicommissum ex huiusmodi codicillis nullius momenti erit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
