Digesta Iustiniani 29.7.2.1
inscriptio Iulianus libro trigesimo septimo digestorum
D.29.7.2pr. Si ei, qui post testamentum factum et ante codicillos scriptos natus esset, codicillis per fideicommissum aliquid daretur, utile est.
D.29.7.2.1 Quod si ei, qui post testamentum factum et antequam codicilli scriberentur mortuus esset, datum esset, pro non scripto habetur.
D.29.7.2.2 Codicillorum ius singulare est, ut quæcumque in his scribentur perinde haberentur, ac si in testamento scripta essent․ ideoque servo, qui testamenti facti tempore testatoris fuisset, codicillorum tempore alienus, non recte libertas directa datur․ et contra si, cum testamentum fiebat, alienus esset, codicillorum tempore testatoris, intellegitur alieno servo libertas data․ et ideo licet directæ libertates deficiunt, attamen ad fideicommissarias eundum est.
D.29.7.2.3 Furiosus non intellegitur codicillos facere, quia nec aliud quicquam agere intellegitur, cum per omnia et in omnibus absentis vel quiescentis loco habetur.
D.29.7.2.4 Hereditas testamento inutiliter data non potest codicillis quasi hereditas confirmari, sed ex fideicommisso petitur salva ratione legis Falcidiæ.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
