Digesta Iustiniani 29.7.14.pr
inscriptio Scævola libro octavo quæstionum
D.29.7.14pr. Quidam referunt, quantum repeto apud Vivianum, Sabini et Cassii et Proculi expositam esse in quæstione huiusmodi controversiam: an legata, quæ posteaquam instituti mortem obierunt codicillis adscripta vel adempta sunt, a substitutis debeantur, id est an perinde datio et ademptio etiam hoc tempore codicillis facta valeat ac si testamento facta esset․ quod Sabinum et Cassium respondisse aiunt Proculo dissentiente․ nimirum autem Sabini et Cassii collectio, quam et ipsi reddunt illa est, quod codicilli pro parte testamenti habentur observationemque et legem iuris inde traditam servent․ ego autem ausim sententiam Proculi verissimam dicere. nullius enim momenti est legatum, quod datum est ei, qui tempore codicillorum in rebus humanis non est, licet testamenti fuerit: esse enim debet cui detur, deinde sic quæri, an datum consistat, ut non ante iuris ratio quam persona quærenda sit․ et in proposito igitur quod post obitum heredis codicillis legatum vel ademptum est, nullius momenti est, quia heres, ad quem sermonem conferat, in rebus humanis non est eaque ademptio et datio nunc vana efficietur․ hæc in eo herede, qui ex asse institutus erit dato substituto, ita ut ab instituto codicilli confirmarentur.
D.29.7.14.1 Quod si duo instituti sint substitutis datis unusque eorum decesserit, utilia videntur legata: sed circa coheredem erit tractatus, numquid totum legatum debeat, si ‘quisquis mihi heres erit’ legatum erit, an vero non, quia sit substitutus heres, qui partem faciat, licet ipse non debeat․ idem etiam potest circa nomina expressa tractari․ multoque magis solum coheredem totum debere puto, quia is adiunctus sit, qui etiam tunc cum adiungebatur in rebus humanis non erat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
