Digesta Iustiniani 29.6.2
inscriptio Paulus libro quadragensimo quarto ad edictum
D.29.6.2pr. Si quis dolo malo fecerit, ut testes non veniant, et per hoc deficiatur facultas testamenti faciendi, denegandæ sunt actiones ei qui dolo fecerit, sive legitimus heres sit sive priore testamento scriptus.
D.29.6.2.1 Fratris autem factum fratri non nocet.
D.29.6.2.2 Si fidei eius qui dolum admisit commissum est, ut hereditatem restitueret: ea hereditas caduca cum suis oneribus fiet, ut commodum legis Falcidiæ fiscus sentiat, dodrantis autem fideicommissarius.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
