Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 29.5.6

DE SENATUS CONSULTO SILANIANO ET CLAUDIANO: QUORUM TESTAMENTA NE APERIANTUR

inscriptio Paulus libro quadragensimo sexto ad edictum

D.29.5.6pr. Etsi percussor certus sit, tamen habenda quæstio est, ut cædis mandator inveniatur: utique autem ipse maxime quæstioni dabitur, quamvis et ceteri puniantur.

D.29.5.6.1 Quamvis alias in caput domini servi non torqueantur, recte tamen fiet quæstio, etiamsi heredem accusent, sive extraneus heres sive ex suis sit.

D.29.5.6.2 Si unus ex dominis non compareat, quærendum est de casu eius per servos, quos communes habuerunt: magis enim de salute aut ultione domini non comparentis quam in caput præsentis torquebuntur.

D.29.5.6.3 Si appetitus sit nec occisus dominus, nihil senatus consulto cavetur: ipse enim in familiam suam potest animadvertere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑