Digesta Iustiniani 29.5.3.20
inscriptio Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
D.29.5.3pr. Si quis in gravi valetudine adfectus opem domino ferre non potuerit, subveniendum est ei.
D.29.5.3.1 Si quis moriens dixisset a servo vim mortis allatam esse sibi, dicendum est non esse credendum domino, si moriens hoc dixit, nisi potuerit et probari.
D.29.5.3.2 Si maritus uxorem noctu intra cubiculum secum cubantem necaverit vel uxor maritum, servi poena senatus consulti liberabuntur․ sed si exaudissent et opem non tulissent, plectendi erunt, non tantum si proprii essent mulieris, sed etiam si mariti.
D.29.5.3.3 Si tamen maritus in adulterio deprehensam occidat, quia ignoscitur ei, dicendum est non tantum mariti, sed etiam uxoris servos liberandos, si iustum dolorem exsequenti domino non restiterunt.
D.29.5.3.4 Si, cum omnes domini adgressuram paterentur, uni servus opem tulit, an sit excusandus, an vero quia omnibus non tulit plectendus? et magis est, ut, si quidem omnibus ferre potuit, quamvis quibusdam tulit, supplicio adficiendum: si vero simul omnibus non potuit, excusandum, quia quibusdam opem tulerit․ nam illud durum est dicere, si, cum duobus auxilium ferre non possit, elegit alteri esse auxilio, electione crimen eum contraxisse.
D.29.5.3.5 Quare et si servus mulieris marito dominæ magis auxilio fuit quam dominæ vel contra, dicendum est ignosci ei debere.
D.29.5.3.6 Subvenitur eis, qui eo tempore quo dominus dominave occisa est clausi ita fuerunt sine dolo malo, ut erumpere succurrendi causa aut comprehendendi eos, qui cædem fecerint, non potuerint: nec interest, a quo clausi continebuntur: sic tamen, si non data opera voluerint se ita includi, ne opem ferre possint․ clusos accipere debemus et si sunt vincti, si tamen ita vincti, ut omnino rumpere vincula et auxilio esse non potuerint.
D.29.5.3.7 Ignoscitur etiam his qui ætate defecti sunt.
D.29.5.3.8 Surdus quoque inter inbecillos numerandus est aut inter eos qui sub eodem tecto non sunt, quia ut illi per spatium, ita hic per morbum nihil audit.
D.29.5.3.9 Cæcus quoque veniam mereri debet.
D.29.5.3.10 Mutum simili modo excipimus, sed ibi, ubi vocis tantum auxilium superfuit.
D.29.5.3.11 Furiosos excipi nequaquam dubium est.
D.29.5.3.12 Si quis quem eorum servum servamve ex ea familia, qui eius facinoris noxius erit, receperit vel celaverit sciens dolo malo, in ea causa est, ac si lege quæ de sicariis lata est facinoris noxius fuerit.
D.29.5.3.13 Si ex stipulatu servus debeatur et cædem domini arguerit et pro hoc præmio liber esse iussus sit, ex stipulato actio stipulatori non datur: nam et si supplicio adfectus fuisset, non daretur․ quod si sub eodem tecto non fuit, ex stipulatu actio in æstimatione servi utilis erit creditori.
D.29.5.3.14 Utrum autem is solus videatur indicasse vel arguisse, qui ad hoc prosilit ultro, an etiam is, qui, cum accusaretur ipse, detorsit in alium crimen? et magis est, ut ille hoc præmio dignus sit, qui ultro ad accusationem prosilit.
D.29.5.3.15 Hi quoque, qui non potuerunt alias ad libertatem pervenire, ut puta si hac lege distractus erat quis, ne manumitteretur, poterunt propter hoc, quod in commune utile est, ad libertatem pervenire.
D.29.5.3.16 De his quoque servis, qui testamento manumissi sunt, perinde atque servis supplicium sumendum est.
D.29.5.3.17 De his, qui antequam testamentum occisi occisæve aperiretur profugissent posteaque aperto testamento liberi scripti invenirentur, perinde ac si de servis quæstio habenda suppliciumque sumendum est: nam est æquissimum ultioni dominorum non obstare indulgentiam ipsorum, quam quisque pleniorem esset expertus, eo graviorem sceleri suo poenam merebitur.
D.29.5.3.18 Quod ad causam testamenti pertinens relictum erit ab eo qui occisus esse dicetur, id ne quis sciens dolo malo aperiendum recitandum describendumque curet, edicto cavetur, priusquam de ea familia quæstio ex senatus consulto habita suppliciumque de noxiis sumptum fuerit.
D.29.5.3.19 Aperire autem hic ille videtur qui naturaliter aperit, sive sint signatæ sive non sint legatæ, sed tantum naturaliter clausæ.
D.29.5.3.20 Aperire accipere debemus prohibitos nos vel palam publice vel secreto: omnis enim apertura prohibita est.
D.29.5.3.21 Si quis ignorans occisum aperuerit, non debet hoc edicto teneri.
D.29.5.3.22 Et si sciens, non tamen dolo aperuit, æque non tenebitur, si forte per imperitiam vel per rusticitatem ignarus edicti prætoris vel senatus consulti aperuit.
D.29.5.3.23 Si quis tabulas quidem non aperuit naturaliter, linum autem inciderit, excusatus erit, quia dolo caret, qui ipsas tabulas non aperuit.
D.29.5.3.24 Si autem non totum testamentum, sed pars eius aperta sit, dicendum est in edictum incidisse eum qui aperuit: parvi enim refert, utrum totum an pars aperiatur.
D.29.5.3.25 Si quis codicillos aperuerit, testamentum non aperuerit, in edictum incidit: nam et codicilli ad causam testamenti pertinent.
D.29.5.3.26 Item sive iure valeat id quod apertum est sive non valeat, attamen edicto locus est.
D.29.5.3.27 Eadem servantur et de his, quæ ad causam substitutionis pertinent, si pupillus pupillave occisus occisave esse dicetur.
D.29.5.3.28 Si alius aperuit, alius recitavit, alius descripserit, omnes in edictum incident, qui singula eorum fecerunt.
D.29.5.3.29 Non tantum ex testamento, sed etiam ab intestato hereditas ad hoc edictum pertinet, ut ne quis adeat bonorumve possessionem petat, antequam quæstio de familia habeatur, ne heres propter compendium suum familiæ facinus occultaret.
D.29.5.3.30 Eleganter Scævola ait, ut quis ad heredem suum utiles actiones transmittat, si forte ante aditionem decessit, exploratum esse debere idcirco eum non adire, quod senatus consulto edictoque terreatur.
D.29.5.3.31 Si condicioni intra diem ex die mortis præstitutum parere iussi ignorantia non paruerunt, si idcirco ignoratum est, quia metu senatus consulti aperiri tabulæ non potuerunt, succurritur eis ad implendam condicionem.
D.29.5.3.32 Si et aliud impedimentum sit de non adeunda hereditate vel aperiendarum tabularum, sit et senatus consulti, nihil prodesse impedimentum senatus consulti, si et aliud fuit: veluti si prægnas uxor occisi fuit vel etiam putabatur et propterea adire hereditatem institutus non potuerit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
