Digesta Iustiniani 29.5.25
inscriptio Gaius libro septimo decimo ad edictum provinciale
D.29.5.25pr. Lege Cornelia cavetur de præmio accusatoris, qui requisivit et renuntiavit eos servos, qui ex ea familia ante quæstionem fugerint, ut in singulos servos quos convicerit quinque aureos ex bonis occisi aut, si inde redigi ea quantitas non possit, ex publico accipiat. quod præmium non in omnes servos, qui sub eodem tecto locove fuerint, sed in eos solos, qui cædem admisissent, accusatori tribuitur.
D.29.5.25.1 Præterea cavetur, ut de his, qui ante quæstionem habitam fugerint, si aperto testamento liberi scripti inveniantur, lege de sicariis iudicium fiat ita, ut ex vinculis causam dicant et convicti perinde ac servi puniantur et ei qui convicerit deni aurei præmii nomine darentur ex bonis damnati.
D.29.5.25.2 Ex hoc edicto actio proficiscitur contra eum, qui adversus edictum prætoris tabulas testamenti aperuisse dicetur vel si quid aliud fecisse dicetur: nam ut ex supra dictis apparet, plura sunt, propter quæ poena edicti constituta est․ palam est autem popularem actionem esse, cuius poena in centum aureos ex bonis damnati extenditur: et inde partem dimidiam ei, cuius opera convictus erit, præmii nomine se daturum prætor pollicetur, partem in publicum redacturum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
