Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 29.5.21

DE SENATUS CONSULTO SILANIANO ET CLAUDIANO: QUORUM TESTAMENTA NE APERIANTUR

inscriptio Papinianus libro sexto responsorum

D.29.5.21pr. Propter veneni quæstionem tempus petendæ possessionis non profertur, cum eo quoque suspenso crimine recte petatur․ aliud senatui placuit, cum a familia dominus necatus dicitur, servorum videlicet causa, quorum libertatem quæstionis habendæ gratia neglegi necesse est.

D.29.5.21.1 Neptis, quæ possessionem aviæ petierat, mortem eius interfectam sciens non defenderat․ fideicommissum, quod avia ex alio testamento nepti debuit, in restituendis fisco bonis non esse deducendum placuit: dolus enim heredis punitus est․ si autem neglegentia mulier emolumentum bonorum amiserit, fideicommissum esse retinendum integrato iure debiti rationis est.

D.29.5.21.2 Præsidis iniquitate reis illatæ cædis absolutis heredibus, qui non defunctorie debitum officium impleverant, quamvis non provocassent, hereditatem auferri non oportere visum est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑