Digesta Iustiniani 29.5.15
inscriptio Marcianus libro singulari de delatoribus
D.29.5.15pr. Si sequens gradus ultus fuerit necem testatoris, an priore hereditas ad illum transferatur? et ait Papinianus non esse hoc: nam poena illius huius præmium esse non debet.
D.29.5.15.1 Cum ex parte heredi instituto legatum quoque erat et in ulciscenda morte cessaverat, divi Severus et Antoninus rescripserunt tam hereditatis portionem quam legatum ei auferendum.
D.29.5.15.2 Heredibus autem, qui in ulciscenda morte defuncti cessaverant, tam testamento quam ab intestato auferuntur bona: forte et si quasi patronus venit, quamvis hi suo iure admittantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
