Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 29.5.14.ult

DE SENATUS CONSULTO SILANIANO ET CLAUDIANO: QUORUM TESTAMENTA NE APERIANTUR

inscriptio Mæcianus libro undecimo de publicis iudiciis

D.29.5.14 Excipiuntur senatus consulto Silaniano impuberes servi․ Trebius autem Germanus legatus etiam de impubere sumi iussit supplicium et tamen non sine ratione: nam is puer nec multum a puberi ætate aberat et ad pedes domini cubuerat cum occideretur nec postea cædem eius prodiderat․ ut enim opem ferre eum non potuisse constabat, ita silentium præstitisse etiam postea certum erat, et his dumtaxat impuberibus senatus consulto parci credebat, qui tantum sub eodem tecto fuissent: qui vero ministri vel participes cædis fuissent et eius ætatis, quamquam nondum puberis, ut rei intellectum capere possent, his non magis in cæde domini quam in ulla alia causa parci oportere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑