Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 29.5.1

DE SENATUS CONSULTO SILANIANO ET CLAUDIANO: QUORUM TESTAMENTA NE APERIANTUR

inscriptio Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum

D.29.5.1pr. Cum aliter nulla domus tuta esse possit, nisi periculo capitis sui custodiam dominis tam ab domesticis quam ab extraneis præstare servi cogantur, ideo senatus consulta introducta sunt de publica quæstione a familia necatorum habenda.

D.29.5.1.1 Domini appellatione continetur qui habet proprietatem, etsi usus fructus alienus sit.

D.29.5.1.2 Qui servum bona fide possedit, domini appellatione non continebitur, nec qui usum fructum solum habuit.

D.29.5.1.3 Servus pignori datus, quod attinet ad debitoris necem, per omnia perinde habetur atque si pignori datus non esset.

D.29.5.1.4 Servi appellatione etiam hi continentur, qui sub condicione legati sunt: nam medio tempore heredis sunt, nec quod condicio existens efficit, ut desinant esse heredis, facit ne videantur interim eius. idemque erit dicendum in statulibero.

D.29.5.1.5 Sed in eo, cui fideicommissa libertas pure debetur, exstat rescriptum divi Pii ad Iuventium Sabinum, quo ostenditur non esse festinandum ad tormenta eius, cui fideicommissa libertas debetur: et magis est, ne puniatur ob hoc quod sub eodem tecto fuit, nisi particeps sceleris fuerit.

D.29.5.1.6 Domini appellatione etiam pro parte dominum contineri dicendum est.

D.29.5.1.7 Domini appellatione et filius familias ceterique liberi, qui in potestate sunt, continentur: senatus consultum enim Silanianum non solum ad patres familias, verum ad liberos quoque pertinet.

D.29.5.1.8 Quid deinde dicemus, si liberi non sint in potestate? Marcellus libro duodecimo digestorum dubitat: ego puto plenius accipiendum, ut etiam ad eos liberos pertineat, qui in potestate non sunt.

D.29.5.1.9 In eo, qui est in adoptionem datus, non putamus locum habere senatus consultum, quamvis in adoptato locum habet.

D.29.5.1.10 Sed nec in alumno occiso locus est senatus consulto.

D.29.5.1.11 De matris servis filio filiave occisis quæstio non habebitur.

D.29.5.1.12 Si pater ab hostibus captus sit, quæstionem de servis habendam et supplicium filio occiso eleganter Scævola ait: quod etiam post mortem patris probat, si ante, quam ei suus heres existat, occisus fuerit.

D.29.5.1.13 Idem Scævola ait constantius defendendum herede instituto filio de his quæstionem habendam et supplicium, qui pure legati vel manumissi sunt, ante aditam hereditatem filio occiso: quamvis enim, si viveret, herede eo existente ipsius non essent futuri, attamen ubi decessit, qua extinctum legatum et libertas est, senatus consulto fore locum dicit.

D.29.5.1.14 Si pater necatus sit, an de servis filii quæstio habeatur, si forte castrensi peculio servos habuit? et magis est quæstionem de servis filii habendam suppliciumque sumendum, licet non sit in potestate filius.

D.29.5.1.15 Si vir aut uxor occisi esse proponantur, de servis eorum quæstio habetur, quamquam neque viri servi proprie uxoris dicantur neque uxoris proprie viri: sed quia commixta familia est et una domus est, ita vindicandum atque in propriis servis senatus censuit.

D.29.5.1.16 Sed neque uxore occisa neque marito de servis soceri quæstionem habendam senatus censuit: Marcellus autem libro duodecimo digestorum etiam in soceri servis idem quod in mariti recte dixit.

D.29.5.1.17 Occisorum appellatione eos contineri Labeo scribit, qui per vim aut cædem sunt interfecti, ut puta iugulatum strangulatum præcipitatum vel saxo vel fuste vel lapide percussum vel quo alio telo necatum.

D.29.5.1.18 Quod si quis puta veneno vel etiam quo alio quod clam necare soleat interemptus sit, ad hoc senatus consultum vindicta mortis eius non pertinebit: hoc idcirco, quia totiens puniendi sunt servi, quia auxilium domino non tulerunt, quotiens potuerunt ei adversus vim opem ferre et non tulerunt: ceterum quid potuerunt facere adversus eos, qui veneno vel quo alio more insidiantur?

D.29.5.1.19 Plane si venenum per vim infusum sit, senatus consultum locum habet.

D.29.5.1.20 Ubicumque igitur vis adhibita est quæ interemere solet, ibi dicendum est locum senatus consulto fore.

D.29.5.1.21 Quid ergo, si dominus veneno non per vim necatus esse proponatur? impunitum erit factum? nullo modo: licet enim cessat senatus consultum Silanianum nec quæstio suppliciumque de his qui sub eodem tecto fuerunt habeatur, tamen si qui conscii vel factores sceleris fuerunt, hi demum supplicio adficiuntur: et adiri hereditas aperirique tabulæ etiam ante quæstionem habitam possunt.

D.29.5.1.22 Si sibi manus quis intulit, senatus consulto quidem Silaniano locus non est, sed mors eius vindicatur, scilicet ut, si in conspectu servorum hoc fecit potueruntque eum in se sævientem prohibere, poena adficiantur, si vero non potuerunt, liberentur.

D.29.5.1.23 Si quis non metu criminis inminentis, sed tædio vitæ vel impatientia doloris sibi manus intulit, eius testamentum aperiri et recitari mortis casus non impedit.

D.29.5.1.24 Item illud sciendum est, nisi constet aliquem esse occisum, non haberi de familia quæstionem: liquere igitur debet scelere interemptum, ut senatus consulto locus sit.

D.29.5.1.25 Quæstionem autem sic accipimus non tormenta tantum, sed omnem inquisitionem et defensionem mortis.

D.29.5.1.26 Hoc autem senatus consultum eos quidem, qui sub eodem tecto fuerunt, omnimodo punit, eos vero, qui non sub eodem tecto, sed in eadem regione, non aliter, nisi conscii fuissent.

D.29.5.1.27 ‘Eodem’ autem ‘tecto’ qualiter accipiatur, videamus, utrum intra eosdem parietes an et ultra intra eandem diætam vel cubiculum vel eandem domum vel eosdem hortos vel totam villam․ et ait Sextus sic esse sæpe iudicatum, ut quicumque eo loci fuerunt, unde vocem exaudire potuerunt, hi puniantur, quasi sub eodem tecto fuerunt, licet alii validioris vocis, alii exiguioris sunt nec omnes undique exaudiri possunt.

D.29.5.1.28 Iuxta hoc tamen videtur et divus Hadrianus rescripsisse in hæc verba: ‘Servi quotiens dominis suis auxilium ferre possunt, non debent saluti eorum suam anteponere: potuisse autem ancillam, quæ in eodem conclavi cum domina sua fuerat, auxilium rei ferre, si non corpore suo, at certe voce plorantem, ut hi, qui in domo fuerant aut vicini audirent, hoc ipso manifestum est, quod dixit percussorem sibi mortem minatum, si proclamasset․ ultimum itaque supplicium pati debet vel hoc, ne ceteri servi credant in periculo dominorum sibi quemque consulere debere.’

D.29.5.1.29 Hoc rescriptum multa continet: nam ei non parcit, qui eodem conclavi fuit: et ei, qui timuit mori, non ignoscit: et quod vel voce oporteat servos dominis auxilium ferre, ostendit.

D.29.5.1.30 Si quis in villa agens occisus sit, plus quam iniquum est, si forte diffusa late prædia habeat, de omnibus qui in ea regione fuerint servis et quæstionem haberi et supplicium sumi: sufficit ergo eos, qui cum ipso qui occisus dicitur fuerunt et qui suspicione cædis aut conscientia attingi videbuntur, de his quæstionem haberi.

D.29.5.1.31 Cum dominus in itinere esset occisus, de his, qui una cum eo fuerunt cum occideretur vel, cum una fuissent, profugerunt, supplicium sumendum est․ quod si cum domino nemo fuit cum occideretur, cessant ista senatus consulta.

D.29.5.1.32 Impubes servus vel ancilla nondum viripotens non in eadem causa erunt: ætas enim excusationem meretur.

D.29.5.1.33 Impuberi autem utrum in supplicio tantum parcimus an vero etiam in quæstione? et magis est, ut de impubere nec quæstio habeatur: et alias solet hoc in usu observari, ut impuberes non torqueantur: terreri tantum solent et habena et ferula vel cædi.

D.29.5.1.34 Excusantur autem servi, qui auxilium tulerunt sine dolo malo: nam si finxit se quis auxilium ferre vel dicis gratia tulit, nihil hoc commentum ei proderit.

D.29.5.1.35 Tulisse autem auxilium non tantum is videtur qui servavit dominum, hoc est qui potuit ita opem ferre, ut salvus esset dominus, verum is quoque, qui quidquid potuit fecit, tametsi dominus interfectus est: veluti si quis clamavit, ut ad auxilium conveniretur, aut terruit adgressores atque si quis turbam convocavit aut si corpus suum obiecit vel alias corpore suo auxilium tulit.

D.29.5.1.36 Non tamen semper qui clamore usus est, auxilium tulisse videtur: quid enim, si, cum posset manu depellere a domino periculum, ille clamorem inanem elegit? plectendus utique erit.

D.29.5.1.37 Quid si vulnerati sint servi, cum protegerent dominum? dicendum est parci eis debere, nisi si aut ipsi sibi vulnera ista fecerunt data opera, ne punirentur, aut talia vulnera isti acceperunt, ut possent nihilo minus opem ferre, si voluissent.

D.29.5.1.38 Si dominus mortifere vulneratus supervixerit nec de quoquam servorum suorum conquestus sit, etiamsi sub eodem tecto fuerunt, tamen parcendum illis erit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑