Digesta Iustiniani 29.4.6
inscriptio Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
D.29.4.6pr. Quia autem is qui ab intestato possidet hereditatem conveniri potest, si omittit causam testamenti, quæsitum est, si quasi ex voluntate testatoris videatur omisisse, an cogatur præstare․ ut puta fratrem suum scripsit heredem et codicillos fecit ab intestato petitque a fratre, ut, si legitima hereditas ad eum pertinuerit, fideicommissa præstaret quibusdam: si igitur omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, videndum est, an legatariis cogatur respondere․ et Iulianus libro trigesimo primo digestorum scribit cogendum primum legata præstare, mox dimissis legatis si quid superfuerit ex dodrante, tunc fideicommissa cogi præstare: ceterum si legata absumant dodrantem, tunc nihil fideicommissariis præstandum: habere enim integrum quadrantem legitimum heredem oportet․ ordo igitur a Iuliano adhibetur, ut prius legata præstentur, deinde ex superfluo fideicommissa, dummodo quadrans non tangatur․ ego puto Iuliani sententiam ita accipiendam, ut, si omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, cogatur omnimodo legata præstare: nec enim utique omittere ei hereditatem permisit, qui fideicommissa ab eo relinquit ab intestato.
D.29.4.6.1 Plane si nominatim id ei permisit, dicemus non eum incidere in edictum, quia usus est facultate ea, quam ei testator concessit: quod si non ei concessit specialiter testator omittere, is ordo erit sequendus, quem Iulianus ostendit.
D.29.4.6.2 Quid deinde dicemus, is isdem et ex testamento legata et fideicommissa ab intestato fuerint relicta et præterea aliis fideicommissa? an ordinem illum debeamus facere, quem Iulianus monstrat, an vero contribuemus omnes fideicommissarios quasi æquales? et magis est, ut ita distinguamus multum interesse, utrum incidit in edictum heres an non․ nam si incidit, præferendi erunt hi quibus testamento relicta fuerunt quædam: sin vero non incidit, quia hæc fuit testatoris voluntas, ut daret ei facultatem et ab intestato succedendi, vel quia alia causa intercessit, quæ secundum ea quæ supra scripta sunt non offendit edictum, dicendum est contribui fideicommissa debere quasi exæquata.
D.29.4.6.3 Non simpliciter autem prætor pollicitus est se daturum actionem, sed causa cognita: nam sive invenerit testatorem huius rei auctorem esse ipsumque permisisse ab intestato succedere aut si qua alia iusta causa omittendi intervenerit, utique non dabit actionem in eum legatorum.
D.29.4.6.4 Item si invenerit bona ad alium pertinere, non dabit actionem, si vero nulla suspicio collusionis religionem prætoris instruxerit.
D.29.4.6.5 Si autem is, cui auferri hereditas potest, aliquid possideat de hereditate et possidere desierit sine dolo malo, magis est, ut desinat conveniri.
D.29.4.6.6 Quod ergo tempus spectabimus, possideat nec ne? litis contestatæ tempus spectari debet.
D.29.4.6.7 Certe si vacantia bona quis possederit et quadriennium præterierit, indubitate conveniri poterit ex hac parte edicti, quia et omisit causam testamenti et quia ab intestato possedit et quidem sic, ut præscriptione quadriennii tutus sit.
D.29.4.6.8 Si patronus ex debita sibi portione heres scriptus dato sibi coherede ex alia parte omiserit institutionem, quia debita pars eius erat exhausta, omiserit et coheres, deinde possideat patronus ab intestato legitimam hereditatem totam, dandam in eum legatorum actionem Celsus libro sexto decimo digestorum ait, quæ in Titium competeret, sufficeretque patrono, quod integram debitam sibi portionem habeat․ hæc autem ita sunt, si coheres collusit cum patrono: aliter enim non esse patronum cogendum legata præstare: neque enim interdictum est, ut quis omittat hereditatem, si sine fraude id fiat.
D.29.4.6.9 Hoc edictum etiam ad contra tabulas bonorum possessionem pertinere magis dicendum est, scilicet ut qui accipiendo contra tabulas bonorum possessionem liberis parentibusque legata præstaret, si omiserit eam bonorum possessionem et ab intestato possideat hereditatem, cogatur ea præstare, quæ præstaret, si contra tabulas possessionem accepit.
D.29.4.6.10 Si libertas sub condicione fuerit data ‘si decem dederit’ et omissa causa testamenti fuerit, non aliter libertas competet, quam si condicioni paritum sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
