Digesta Iustiniani 29.4.4
inscriptio Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
D.29.4.4pr. Si quis pecuniam non accepit, simpliciter autem omisit causam testamenti, dum vult præstitum ei qui substitutus est vel legitimo, numquid locus non sit edicto? plane indignandum est circumventam voluntatem defuncti: et ideo si liquido constiterit in necem legatariorum hoc factum, quamvis non pecunia accepta, sed nimia gratia collata, dicendum erit locum esse utili actioni adversus eum qui possidet hereditatem.
D.29.4.4.1 Et recte dicetur, ubicumque quis, dum vult præstitum ei, qui se repudiante venturus est, non repudiaturus, nisi præstitum vellet, et maxime si ob evertenda iudicia id fecit, ibi dicendum est adversus possessorem competere actionem, sic tamen, ut, ubi quidem pecunia accepta repudiavit, ibi dicamus eum qui omisit conveniendum, ubi vero gratis, in fraudem tamen eorum quibus quid relictum est, possessorem debere conveniri utili actione.
D.29.4.4.2 Quamquam de heredibus institutis videatur prætor loqui, attamen etiam ad alios hæc res serpit: ut, si sit legatarius, a quo fideicommissum relictum est, et hic id egisset, ut omittatur hereditas, doloque id fecit, conveniri debet.
D.29.4.4.3 Si quis vendiderit hereditatem, utique possidere videtur, non dolo fecisse, quo minus possideat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
