Digesta Iustiniani 29.4.3
inscriptio Pomponius libro tertio ad Sabinum
D.29.4.3 Si pecuniam a substituto acceperis, ut prætermitteres, isque adierit, an danda sit legatariis actio, dubitari potest․ et puto, si ipse quoque prætermiserit et, quod lege ad se rediret, possidebit hereditatem, in utrumque vestrum dandam, ut ei tamen, cui ab utroque legatum sit, in alterutrum detur actio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
