Digesta Iustiniani 29.4.28
inscriptio Mæcianus libro quarto fideicommissorum
D.29.4.28pr. Si servum heredem institutum dominus, qui ipse rogatus fuerat fideicommissum præstare, priusquam adire iuberet, vendiderit, præstare id debet, cum per pretium servi hereditatis quoque æstimationem consequatur.
D.29.4.28.1 Institutus heres et rogatus restituere hereditatem si omissa causa testamenti legitimam hereditatem possideat, non dubie ut legata ceteraque fideicommissa, ita hereditatem quoque restituere compellendus est, libertates quoque tam directas quam fideicommissarias․ sed si alienos servos rogatus sit manumittere, utique redimere eos debebit․ eam autem decessionem patietur is cui restituta fuerit hereditas, quam is qui ei restituit passurus fuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
