Digesta Iustiniani 29.4.26
inscriptio Papinianus libro sexto decimo quæstionum
D.29.4.26pr. Iulianus scribit patrem, qui filiam sibi substitutam iussit adire hereditatem, legata quæ ab ipso data sunt ex sententia edicti præstaturum, quoniam filia patri substituitur in casu, non ut arbitrium eligendi relinquatur: sed si varia legata supra dodrantem data sint, eorum prius rationem habendam, quæ a filia relicta sunt. non enim caret dolo pater, qui honore proprio omisso propter compendium alienam institutionem maluit.
D.29.4.26.1 Denique si filiæ pater substitutus adiit hereditatem, nihil eum dolo facere Iulianus existimat, quia nemo filiæ patrem contra votum parentium substituere videtur, sed ut arbitrium eligendi relinquat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
