Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 29.4.22

SI QUIS OMISSA CAUSA TESTAMENTI AB INTESTATO VEL ALIO MODO POSSIDEAT HEREDITATEM

inscriptio Iulianus libro tricesimo primo digestorum

D.29.4.22pr. Si in testamento ita scriptum fuerit: ‘Titius heres esto: si Titius heres erit, Mævius heres esto’ et Titius omissa causa testamenti hereditatem legitimam possederit, Mævio adversus eum petitio hereditatis dari non debet pro parte, quam habiturus esset, si testamenti causa omissa non fuisset․ cum enim omisso testamento hereditas possidetur, legatorum quidem et libertatium ratio habenda est, quia aliter quam ab herede dari non potuerunt: hereditatis vero quæ ita data est rationem habere prætor non debet: sua enim culpa testator sub hac condicione hereditatis partem dedit, quam potuit pure dare.

D.29.4.22.1 Quare et si ita scriptum fuisset: ‘Titius heres esto: quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, Stichus liber heresque esto’ et Titius omisso testamento hereditatem possideat, libertatem prætor Stichi tueri non debet nec hereditatis petitionem ei dare.

D.29.4.22.2 Si quis hoc modo testamentum scripserit: ‘Titius heres esto: si Titius heres non erit, Mævius heres esto: quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, Mævio, si mihi heres non erit, centum dato’, deinde Titius omisso testamento legitimam hereditatem possideat, an Mævio, cuius in potestate fuit, ut ex substitutione adeundo totam hereditatem haberet, legatorum actio dari debeat, quæritur․ et placet dari, quia nihil prohibet Mævium iustam causam habuisse, propter quam nollet negotiis hereditariis implicari.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑