Digesta Iustiniani 29.4.17
inscriptio Gaius libro septimo decimo ad edictum provinciale
D.29.4.17 Si quis omissa causa testamenti omnino eam hereditatem non possideat, excluduntur legatarii: nam liberum cuique esse debet etiam lucrosam hereditatem omittere, licet eo modo legata libertatesque intercidunt․ sed in fideicommissariis hereditatibus id provisum est, ut, si scriptus heres nollet adire hereditatem, iussu prætoris adeat et restituat: quod beneficium his, quibus singulæ res per fideicommissum relictæ sint, non magis tributum est quam legatariis.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
