Digesta Iustiniani 29.4.12
inscriptio Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
D.29.4.12pr. De libertatibus quoque in hoc casu quæsitum est, an competant tam hæ quæ ab instituto quam hæ quæ a substituto datæ sunt․ et magis est, ut competant, tam directæ quam fideicommissariæ.
D.29.4.12.1 Heredem eius, qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, in solidum legatorum actione teneri constat: magis est enim rei persecutionem quam poenam continere et ideo et perpetuam esse․ hoc autem ita est, nisi propter dolum defuncti conveniatur heres: tunc enim in id quod ad eum pervenit conveniretur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
