Digesta Iustiniani 29.4.10
inscriptio Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
D.29.4.10pr. Si non solus, sed cum alio possidet hereditatem is qui omisit causam testamenti, rectissime Iulianus ait, quod et Marcellus probat, dandam in ipsum quoque legatorum actionem utilem: nec enim aspernari debet obesse sibi factum heredis scripti, cui etiam profuerit․ hoc autem ita est, nisi si pecuniam accepit is qui omisit causam testamenti: tunc enim in solidum tenebitur.
D.29.4.10.1 Cum substitutis ab institutis legata fuissent relicta et tam instituti quam substituti omissa causa testamenti possideant ab intestato hereditatem, divus Pius rescripsit neque improbe neque imprudenter institutos legata recusare substitutis data: recte enim recusant in se dari legatorum fideive commissorum petitionem substituto, cui liberum fuit adeunti hereditatem non fideicommissum petere, sed universa bona optinere.
D.29.4.10.2 Si duo sint heredes institutus et substitutus et ambo omissa causa testamenti ab intestato possideant hereditatem, quæstionis est, an ambo cogantur legata præstare, et utrum unusquisque ea legata quæ a se relicta sunt an vero ambo utraque legata cogantur præstare. ego puto in solidum adversus singulos legatorum petitionem dandam: sed utrum eorum quæ a se legata sunt an vero etiam eorum quæ ab altero herede, videamus․ et alias proponamus institutum solum possidere hereditatem: eorum legatorum, quæ sunt a se relicta, an etiam eorum, quæ sunt a substituto relicta, actionem patietur? dicendum est ita demum etiam eorum, si dolo substituti perveniat ad institutos hereditas sine pecunia: nam si pecuniam accepit substitutus, ipse erit conveniendus․ item si solus substitutus possideret, si quidem pecunia accepta institutus omisisset, dicemus institutum suis legatariis respondere debere, substitutum suis: si autem sine pecunia, adversus substitutum dabimus actionem․ nunc cum ambo possideant, melius dicetur singulos suis legatariis respondere debere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
