Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 29.4.1

SI QUIS OMISSA CAUSA TESTAMENTI AB INTESTATO VEL ALIO MODO POSSIDEAT HEREDITATEM

inscriptio Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum

D.29.4.1pr. Prætor voluntates defunctorum tuetur et eorum calliditati occurrit, qui omissa causa testamenti ab intestato hereditatem partemve eius possident ad hoc, ut eos circumveniant, quibus quid ex iudicio defuncti deberi potuit, si non ab intestato possideretur hereditas, et in eos actionem pollicetur.

D.29.4.1.1 Et parvi refert, utrum quis per semet ipsum an per alium adquirere potuit hereditatem: nam quomodocumque potuit, si non adquisiit hereditatem, in ea causa est, ut incidat in edictum prætoris:

D.29.4.1.2 prætermittere autem causam testamenti videtur, qui, cum posset iubere, noluit id facere.

D.29.4.1.3 Quid ergo si servus eius cum iuberetur adire hereditatem, dicto audiens non fuit? sed compellendus est servus hoc facere ideoque dominus ab intestato veniens incidit in edictum.

D.29.4.1.4 Sin autem nec certioratus est dominus a servo et postea ipse ab intestato possedit hereditatem, non debet incidere in edictum, nisi si fingit ignorantiam.

D.29.4.1.5 Si proponatur idem et institutus et substitutus et prætermiserit institutionem, an incidat in edictum, quæritur․ et non puto incidere, quasi testator hanc ei dederit facultatem, qui eum substituit.

D.29.4.1.6 Prætermittere est causam testamenti, si quis repudiaverit hereditatem.

D.29.4.1.7 Qui sunt in potestate statim heredes sunt ex testamento nec quod se abstinere possunt, quicquam facit․ quod si postea miscuerunt, ex testamento videntur heredes: nisi si abstinuerint quidem se testamento, verum ab intestato petierint bonorum possessionem: hic enim incident in edictum.

D.29.4.1.8 Qui sub condicione institutus heres potuit parere condicioni nec paruit, cum condicio talis sit, ut in arbitrio sit heredis instituti, deinde ab intestato possideat hereditatem, debebit edicto teneri, quia eiusmodi condicio pro pura debet haberi.

D.29.4.1.9 Non quærimus, qui prætermissa causa testamenti ab intestato hereditatem possideant, utrum iure legitimo possideant an non: nam quoquo iure possideant hereditatem vel partem eius, conveniri ex edicto poterunt, utique si non ex alia causa possideant: ut puta si quis omisit quidem hereditatem, sed ex causa fideicommissi possidet missus in possessionem fideicommissorum servandorum causa: vel si proponas eum crediti servandi causa venisse in possessionem: nam nec ex hac causa legatariis respondere cogetur․ totiens igitur edictum prætoris locum habebit, quotiens aut quasi heres legitimus possidet aut quia bonorum possessionem accipit ab intestato aut si forte quasi prædo possideat hereditatem fingens sibi aliquem titulum ab intestato possessionis: quocumque enim modo hereditatem lucrifacturus quis sit, legata præstabit, sane interveniente cautione ‘evicta hereditate legata reddi’.

D.29.4.1.10 Et si non possideat quis hereditatem, dolo autem malo fecerit quo minus possideat, eveniet, ut perinde teneatur atque si hereditatem adisset.

D.29.4.1.11 Dolo autem malo fecisse videtur quo minus possideat, qui ad alium transtulit possessionem per fraudem, ut legatarii ceterique qui quid in testamento acceperunt careant his quæ sibi relicta sunt.

D.29.4.1.12 Sane quæstionis fuit, utrum is demum dolo malo facere videatur quo minus possideat, qui per dolum eam possessionem dimittat, quam aliquando habuit, an vero is quoque, qui hoc ipsum malitiose fecit, ne ab initio possidere inciperet․ Labeo sibi videri ait non minus delinquere eum, qui non incipiat possidere, quam eum qui desinat: quæ sententia optinet.

D.29.4.1.13 Si quis per fraudem omiserit hereditatem, ut ad legitimum perveniat, legatorum petitione tenebitur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑