Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 29.2.98

DE ADQUIRENDA VEL OMITTENDA HEREDITATE

inscriptio Scævola libro vicesimo sexto digestorum

D.29.2.98 Quæ neptis suæ nomine, quam ex Seia habebat, Sempronio tot dotis nomine spoponderat et pro usuris in exhibitionem certam summam præstabat, decessit relicta Seia filia et aliis heredibus: cum quibus Sempronius iudicio egit condemnatique pro portionibus hereditariis singuli heredes, inter quos et Seia, Sempronio caverunt summam, qua quisque condemnatus erat usuris isdem, quæ ad exhibitionem a testatrice præstabantur: postea excepta Seia filia ceteri heredes abstinuerunt hereditate beneficio principis et tota hereditas ad Seiam pertinere coepit․ quæro, an in Seiam, quæ sola heres remansit et omnia ut sola heres erat, pro eorum quoque portionibus, qui beneficio principali hereditate abstinuerint, utilis actio dari debeat․ respondit pro parte eorum, qui se abstinuissent, actiones solere decerni in eam, quæ adisset et maluisset integra hereditaria onera subire.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑