Digesta Iustiniani 29.2.93
inscriptio Paulus libro tertio sententiarum
D.29.2.93pr. Pater quotiens filio mandat adire, certus esse debet, an pro parte an ex asse, et an ex institutione an ex substitutione, et an testamento an ab intestato filius suus heres existat.
D.29.2.93.1 Mutus pater vel dominus filio vel servo heredibus institutis magis est, ut, si intellectu non careat, nutu iubere possit adire hereditatem, ut ei iure eius commodum quæri possit: quod facile explicari possit scientia litterarum.
D.29.2.93.2 Mutus servus iussu domini pro herede gerendo obligat dominum hereditati.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
