Digesta Iustiniani 29.2.90
inscriptio Paulus libro duodecimo responsorum
D.29.2.90pr. Respondit per curatorem hereditatem adquiri non posse.
D.29.2.90.1 Idem respondit, si iussu avi nepos patris, qui de castrensi peculio testamentum fecit, hereditatem adisset, adquisisse ei ea de quibus pater testari potest, quia castrensia esse mutatione personæ desierint.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
