Digesta Iustiniani 29.2.86
inscriptio Papinianus libro sexto responsorum
D.29.2.86pr. Pannonius Avitus cum in Cilicia procuraret heres institutus ante vita decesserat, quam heredem se institutum cognosceret․ quia bonorum possessionem, quam procurator eius petierat, heredes Aviti ratam habere non potuerant, ex persona defuncti restitutionem in integrum implorabant, quæ stricto iure non competit, quia intra diem aditionis Avitus obisset․ divum tamen Pium contra constituisse Mæcianus libro quæstionum refert in eo, qui legationis causa Romæ erat et filium, qui matris delatam possessionem absens amiserat, sine respectu eius distinctionis restitutionem locum habere․ quod et hic humanitatis gratia optinendum est.
D.29.2.86.1 Rei perduellionis hereditatem suspensa cognitione filius emancipatus, cui de patris innocentia liquet, potest quærere.
D.29.2.86.2 Pro herede gessisse filium placuit, qui moriens comperto matrem suam intestato vita decessisse codicillis petit ab herede suo, ut maternorum bonorum servum manumitteret ac sibi parentibusque suis in possessione matris monumentum exstrueret.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
