Digesta Iustiniani 29.2.75
inscriptio Marcellus libro nono digestorum
D.29.2.75 Ex semisse Titius heres scriptus est: quadrantis bonorum possessionem per errorem petit․ quæro, an nihil actum sit an vero perinde omnia servanda sint, ac si quadrans nominatus non sit․ respondit magis nihil actum esse, quemadmodum cum ex semisse scriptus heres ex quadrante per errorem adiit hereditatem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
