Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 29.2.71.1

DE ADQUIRENDA VEL OMITTENDA HEREDITATE

inscriptio Ulpianus libro sexagesimo primo ad edictum

D.29.2.71pr. Si servum quis alienum ab hostibus redemerit et heredem eum cum libertate instituerit, magis puto fore eum liberum et necessarium heredem: nam cum scribit ei libertatem, vinculo suo resolvit․ et in hoc solum redit iure postliminii, ut non iterum servus eius fiat, cuius erat antequam caperetur hoc enim satis impium est, sed ut pristino domino suam æstimationem omnimodo offerat vel maneat ei obligatus, donec pretium solvat: quod libertatis favore introductum est.

D.29.2.71.1 Si quis hac lege emptus sit, ut intra certum diem manumittatur, et cum libertate heres institutus sit, an ei succurrendum sit, ut se abstineat, videamus․ magisque est, ut, donec dies non exstiterit, possit ei necessarius heres effici et non possit sese abstinere: sin autem dies præteritus fuerit, tunc non necessarius, sed voluntarius heres efficitur et potest se abstinere secundum exemplum eius, cui fideicommissaria libertas sub condicione debebatur.

D.29.2.71.2 Si quis dederit nummos domino, ut manumittatur, puto huic omnimodo esse succurrendum.

D.29.2.71.3 Prætor ait: ‘si per eum eamve factum erit, quo quid ex ea hereditate amoveretur’.

D.29.2.71.4 Si quis suus se dicit retinere hereditatem nolle, aliquid autem ex hereditate amoverit, abstinendi beneficium non habebit.

D.29.2.71.5 Non dixit prætor ‘si quid amoverit’, sed ‘si per eum eamve factum erit, quo quid ex ea amoveretur’: sive ergo ipse amoverit sive amovendum curaverit, edictum locum habebit.

D.29.2.71.6 Amovisse eum accipimus, qui quid celaverit aut interverterit aut consumpserit.

D.29.2.71.7 Ait prætor quo quid ex ea amoveretur: sive autem una res sive plures fuerint amotæ, edicto locus est, sive ex ea hereditate sint sive ad eam hereditatem pertineant.

D.29.2.71.8 Amovere non videtur, qui non callido animo nec maligno rem reposuit: ne is quidem, qui in re erravit, dum putat non esse hereditariam․ si igitur non animo amovendi, nec ut hereditati damnum det, rem abstulit, sed dum putat non esse hereditariam, dicendum est eum amovisse non videri.

D.29.2.71.9 Hæc verba edicti ad eum pertinent, qui ante quid amovit, deinde se abstinet: ceterum si ante se abstinuit, deinde tunc amovit, hic videamus an edicto locus sit․ magisque est, ut putem istic Sabini sententiam admittendam, scilicet ut furti potius actione creditoribus teneatur: etenim qui semel se abstinuit, quemadmodum ex post delicto obligatur?

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑