Digesta Iustiniani 29.2.7.12
inscriptio Paulus libro primo ad Sabinum
D.29.2.7pr. Si quis filium familias heredem instituerit et ita scripserit: ‘si mihi Titius iste filius familias heres non erit, Sempronius heres esto’ filio adeunte iussu patris substitutus excluditur.
D.29.2.7.1 Si filius prius quam sciret se necessarium exstitisse patri heredem, decesserit relicto filio necessario, permittendum est nepoti abstinere se avi hereditate, quia et patri eius idem tribueretur.
D.29.2.7.2 In omni successione qui ei heres exstitit, qui Titio heres fuit, Titio quoque heres videtur esse nec potest Titii omittere hereditatem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
