Digesta Iustiniani 29.2.57
inscriptio Gaius libro vicesimo tertio ad edictum
D.29.2.57pr. Necessariis heredibus non solum impuberibus, sed etiam puberibus abstinendi se ab hereditate proconsul potestatem facit, ut, quamvis creditoribus hereditariis iure civili teneantur, tamen in eos actio non detur, si velint derelinquere hereditatem․ sed impuberibus quidem, etiamsi se immiscuerint hereditati, præstat abstinendi facultatem, puberibus autem ita, si se non immiscuerint.
D.29.2.57.1 Sed tamen et puberibus minoribus viginti quinque annis, si temere damnosam hereditatem parentis appetierint, ex generali edicto quod est de minoribus viginti quinque annis succurrit, cum et si extranei damnosam hereditatem adierint, ex ea parte edicti in integrum eos restituit.
D.29.2.57.2 Servis autem necessariis heredibus, sive puberes sive impuberes sint, hoc non permittitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
