Digesta Iustiniani 29.2.35
inscriptio Ulpianus libro nono ad Sabinum
D.29.2.35pr. Si quis heres institutus ex parte, mox Titio substitutus, antequam ex causa substitutionis ei deferatur hereditas, pro herede gesserit, erit heres ex causa quoque substitutionis, quoniam invito quoque ei adcrescit portio․ idem dico et si filius familias vel servus iussu domini vel patris adierint hereditatem, mox emancipatus vel manumissus ex causa substitutionis adeant: erunt namque heredes: sunt enim appendices præcedentis institutionis.
D.29.2.35.1 Si exclusus per condicionem sibi datam pater filium iussit adire, dicendum erit eum non quæsisse suam portionem.
D.29.2.35.2 Sed si ex duobus filiis unum iusserit, debebit et alium filium iubere adire.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
