Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 29.2.34

DE ADQUIRENDA VEL OMITTENDA HEREDITATE

inscriptio Ulpianus libro octavo ad Sabinum

D.29.2.34pr. Sed et si de sua condicione quis dubitet, an filius familias sit, posse eum adquirere hereditatem iam dictum est․ cur autem, si suam ignoret condicionem, adire potest, si testatoris, non potest? illa ratio est, quod qui condicionem testatoris ignorat, an valeat testamentum dubitat, qui de sua, de testamento certus est.

D.29.2.34.1 Sed et si cum esset pure institutus, putavit sub condicione et impleta condicione, quam iniectam putavit, adiit, an possit adquirere hereditatem? consequens est dicere posse eum adire, maxime cum hæc suspicio nihil ei offuerit nec periculum adtulerit. facilius quis admittet, si quis pure institutus putavit se sub condicione institutum condicionemque impletam quam in eventum putabat: nam in nullo hæc suspicio offuit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑