Digesta Iustiniani 29.2.30.6
inscriptio Ulpianus libro octavo ad Sabinum
D.29.2.30pr. Cum quidam legationis causa absens filium heredem institutum non potuisset iubere adire in provincia agentem, divus Pius rescripsit consulibus subvenire ei oportere mortuo filio, eo quod rei publicæ causa aberat.
D.29.2.30.1 Quod dicitur: ‘proximus a filio postumo heres, dum mulier prægnas est aut putatur esse, adire hereditatem non potest: sed si scit non esse prægnatem, potest’ accipe proximus a ventre, qui suum heredem pariturus est․ et non solum ad testatos hæc verba, verum ad intestatos quoque pertinent․ et in eo ventre idem accipias, qui legitimum vel consanguineum pariturus est, quoniam mortis tempore qui in utero est, quantum ad moram faciendam inferioribus et sibi locum faciendum si fuerit editus, pro iam nato habetur․ idemque et per bonorum possessionem edictalem denique prætor ventrem mittit in possessionem.
D.29.2.30.2 Sive igitur putem prægnatem sive sit re vera prægnas, quæ eum paritura est qui suus futurus est, adire hereditatem non possum, quoniam in eo est, ut rumpatur testamentum, nisi si proponas ventrem institutum vel exheredatum.
D.29.2.30.3 Quod dicitur ‘si putetur esse prægnas’, sic accipiendum est, si dicat se prægnatem․ quid ergo, si ipsa non dicat, sed neget, alii dicant prægnatem esse? adhuc adiri hereditas non potest: finge obstetrices dicere․ quid si ipse putat solus? si iusta ratione ductus, non potest adire: si secundum multorum opinionem potest.
D.29.2.30.4 Quid ergo si prægnas fuit, cum putaret heres non esse prægnatem et adiit, mox abortum factum est? procul dubio nihil egerit․ totiens igitur ei sua præsumptio proficit, quotiens concurrit cum veritate.
D.29.2.30.5 Sed et si ipsa mulier heres instituta sit, quæ se prægnatem fingit, adeundo adquiret hereditatem: per contrarium non adquiret, si se putet prægnatem, cum non sit.
D.29.2.30.6 Suum heredem certum est ex asse heredem esse, etsi putat esse prægnatem mulierem, quæ non est prægnas․ quid si unum in utero habeat, an ex parte dimidia sit heres, sive institutum postumum proponas sive intestatum patrem decessisse? quod et Sextum Pomponium opinatum Tertullianus libro quarto quæstionum refert: putasse enim, sicuti cum vacuo utero suus ex asse heres est, ita et cum unum gerit nec per naturam humanæ condicionis alium partum formare potest (quod quidem post certum tempus conceptionis eveniet), ex parte dimidia et ignorantem fore heredem, non ex quarta, ut Iulianus putat.
D.29.2.30.7 Scientia autem vel opinio, si filius familias vel servus instituti sunt, utrum ipsorum an domini vel patris accipienda sit? finge patrem putasse prægnatem, filium certum esse fingere et sic adire, an adquirat hereditatem? puto adquirere: sed contra non adquirere.
D.29.2.30.8 Si certus sum non esse falsum testamentum vel irritum vel ruptum, licet dicatur esse, possum adire hereditatem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
