Digesta Iustiniani 29.2.24
inscriptio Ulpianus libro septimo ad Sabinum
D.29.2.24 Fuit quæstionis, an pro herede gerere videatur, qui pretium hereditatis omittendæ causa capit, et optinuit hunc pro herede quidem non gerere, qui ideo accepit, ne heres sit, in edictum tamen prætoris incidere․ sive igitur a substituto non heres accepit sive a legitimo, mortis causa accepisse videtur․ idemque erit et si non accepit, sed promissa sit ei pecunia: nam et stipulando mortis causa capit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
