Digesta Iustiniani 29.2.21
inscriptio Ulpianus libro septimo ad Sabinum
D.29.2.21pr. Si quis extraneus rem hereditariam quasi subripiens vel expilans tenet, non pro herede gerit: nam admissum contrariam voluntatem declarat.
D.29.2.21.1 Interdum autem animus solus eum obstringet hereditati, ut puta si re non hereditaria quasi heres usus sit.
D.29.2.21.2 Sed ita demum pro herede gerendo adquiret hereditatem, si iam sit ei delata: ceterum ex quibus causis repudiantem nihil agere diximus, ex isdem causis nec pro herede gerendo quicquam agere sciendum est.
D.29.2.21.3 Si quis partem ex qua institutus est ignoravit, Iulianus scribit nihil ei nocere, quominus pro herede gereret․ quod et Cassius probat, si condicionem, sub qua heres institutus est, non ignorat, si tamen exstitit condicio, sub qua substitutus est․ quid tamen si ignorat condicionem exstitisse? puto posse adire hereditatem, quemadmodum si ignoret, an coheredis, cui substitutus est, repudiatione portio ei delata sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
