Digesta Iustiniani 29.2.13.pr
inscriptio Ulpianus libro septimo ad Sabinum
D.29.2.13pr. Is qui heres institutus est vel is cui legitima hereditas delata est repudiatione hereditatem amittit․ hoc ita verum est, si in ea causa erat hereditas, ut et adiri posset: ceterum heres institutus sub condicione si ante condicionem existentem repudiavit, nihil egit, qualisqualis fuit condicio, etsi in arbitrium collata est.
D.29.2.13.1 Si quis dubitet, vivat testator nec ne, repudiando nihil agit.
D.29.2.13.2 Substitutus quoque similiter si ante repudiat, quam heres institutus decernat de hereditate, nihil valebit repudiatio.
D.29.2.13.3 Neque filius familias repudiando sine patre neque pater sine filio alteri nocet: utrique autem possunt repudiare.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
