Digesta Iustiniani 29.1.41
inscriptio Tryphoninus libro octavo decimo disputationum
D.29.1.41pr. Miles ita heredem scribere potest: ‘quoad vivit, Titius heres esto, post mortem eius Septicius’․ sed si ita scripserit: ‘Titius usque ad annos decem heres esto’ nemine substituto, intestati causa post decem annos locum habebit․ et quia diximus ex certo tempore et usque ad certum tempus milites posse instituere heredem, his consequens est, ut, antequam dies veniat, quo admittatur institutus, intestati hereditas deferatur et quod in bonorum portione ei licet, hoc etiam in temporis spatio, licet non modicum sit, ex eodem privilegio competat.
D.29.1.41.1 Mulier, in qua turpis suspicio cadere potest, nec ex testamento militis aliquid capere potest, ut divus Hadrianus rescripsit.
D.29.1.41.2 Nec tutorem ei, qui in aliena est potestate, miles dare potest.
D.29.1.41.3 Si miles exheredaverit filium vel sciens eum filium suum esse silentio præterierit, an legatum a substituto eius dare possit, quæsitum est․ dixi non posse, licet ampla legata reliquerit exheredato.
D.29.1.41.4 Miles et emancipato filio substituere potest: verum hoc ius in his exercebitur, quæ ab ipso ad eum cui substituit pervenerint, non etiam in his, si quæ habuerit vel postea adquisierit․ nam et si filio suo vivo adhuc substituit, post adquisitam ei avi hereditatem nemo diceret ad substitutum pertinere.
D.29.1.41.5 Si militis adita non fuerit hereditas, an substitutio quam pupillo fecit valeat, quæritur․ et consequens erit hoc dicere, quia permittitur militem filio facere testamentum, quamvis sibi non fecerit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
