Digesta Iustiniani 29.1.40
inscriptio Paulus libro undecimo responsorum
D.29.1.40pr. Lucius Titius miles notario suo testamentum scribendum notis dictavit et antequam litteris præscriberetur, vita defunctus est: quæro, an hæc dictatio valere possit․ respondi militibus, quoquo modo velint et quo modo possunt, testamentum facere concessum esse, ita tamen, ut hoc ita subsecutum esse legitimis probationibus ostendatur.
D.29.1.40.1 Idem respondit ex testamento eius, qui iure militari testatus esset, servum, qui licet sub condicione legatum meruit, etiam libertatem posse sibi vindicare.
D.29.1.40.2 Idem respondit: Lucius Titius miles testamentum ita fecit: ‘Pamphila serva mea ex asse mihi heres esto’: alio deinde capite Sempronio commilitoni suo eandem Pamphilam reliquit, cuius fidei commisit, ut eam manumitteret: quæro, an heres esset Pamphila atque si directo accepisset libertatem․ respondi intellegendum militem, qui ancillam suam heredem instituerat, ignorasse posse ex ea institutione etiam libertatem ei competere et ideo sine causa postea a commilitone petisse, ut eandem manumitteret: cum ex priore scriptura libera et heres effecta est, postea nullo præiudicio voluntati facto frustra legata est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
