Digesta Iustiniani 29.1.36.2
inscriptio Papinianus libro sexto responsorum
D.29.1.36pr. Militis codicillis ad testamentum factis etiam hereditas iure videtur dari․ quare si partem dimidiam hereditatis codicillis dederit, testamento scriptus ex asse heres partem dimidiam habebit, legata autem testamento data communiter debentur.
D.29.1.36.1 Miles castrensium bonorum et non castrensium diversis heredibus institutis postea castrensium bonorum alios heredes instituit. prioribus tabulis tantum abstulisse videtur, quantum in posteriores contulerit: nec videtur mutare, etsi prioribus tabulis unus heres scriptus fuisset.
D.29.1.36.2 Miles in supremis ordinandis ignarus uxorem esse prægnatem ventris non habuit mentionem․ post mortem patris filia nata ruptum esse testamentum apparuit neque legata deberi․ si qua vero medio tempore scriptus heres legata solvisset, utilibus actionibus filiæ datis ob improvisum casum esse revocanda nec institutum, cum bonæ fidei possessor fuerit, quod inde servari non potuisset, præstare.
D.29.1.36.3 Veteranus moriens testamentum iure communi tempore militiæ factum irritum esse voluit et intestatus esse maluit․ heredum institutiones ac substitutiones in eodem statu mansisse placuit, legata vero petens exceptione doli mali secundum ius commune summoveri, cuius exceptionis vires ex persona petentis æstimantur: et alioquin potior est in re pari causa possessoris.
D.29.1.36.4 Miles iure communi testatus postea testamento iure militiæ super bonis omnibus facto post annum militiæ vita decesserat: prioris testamenti, quod ruptum esse constabat, non redintegrari vires constitit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
