Digesta Iustiniani 29.1.34
inscriptio Papinianus libro quarto decimo quæstionum
D.29.1.34pr. Eius militis, qui doloris inpatientia vel tædio vitæ mori maluit, testamentum valere vel intestati bona ab his qui lege vocantur vindicari divus Hadrianus rescripsit.
D.29.1.34.1 Militia missus intra annum testamentum facere coepit neque perficere potuit: potest dici solutum ita esse testamentum quod in militia fecit, si iure militiæ fuit scriptum: alioquin si valuit iure communi, non esse iure rescissum.
D.29.1.34.2 Nec tamen circa militem eadem adhibebitur distinctio: nam quocumque modo testamentum fecerit, novissima voluntate rescindetur, quoniam voluntas quoque militis testamentum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
