Digesta Iustiniani 29.1.29.2
inscriptio Marcellus libro decimo digestorum
D.29.1.29pr. Si a milite scriptus heres sua sponte adierit hereditatem et rogatus totam hereditatem restituerit, ex Trebelliano transeunt actiones.
D.29.1.29.1 Miles testamento suo manumittendo nihil efficit in eo, cuius libertas lege Ælia Sentia vel alia qua impeditur.
D.29.1.29.2 Edictum prætoris, quo iusiurandum heredibus institutis legatariisque remittitur, locum habet etiam in militum testamentis, sicut etiam in fideicommissis: idemque si turpis esset condicio.
D.29.1.29.3 Patri eius, qui in emancipatione ipse manumissor exstitisset, contra tabulas testamenti dandam bonorum possessionem partis debitæ placet exceptis his rebus, quas in castris adquisisset, quarum liberam testamenti factionem habet:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
