Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 29.1.18

DE TESTAMENTO MILITIS

inscriptio Tryphoninus libro octavo decimo disputationum

D.29.1.18pr. Si vero composita utraque legata, tam quæ testamento quam quæ codicillis data sunt, ultra dodrantem sint, quæritur, quatenus minuantur ea, in quibus Falcidia locum habet․ commodissime autem id statuetur, ut ex universitate bonorum in solidum solutis legatis quæ testamento miles dederat id quod supererit pro dodrante et quadrante dividatur inter heredes et eos, quibus codicillis legata data sunt.

D.29.1.18.1 Quid ergo si consumant universorum bonorum quantitatem legata quæ testamento data sunt, utrum nihil ferent hi, quibus codicillis legatum est, an aliquid? et quoniam, si adhuc miles hæc quoque legasset, contribuebantur omnia et pro rata ex omnibus decedebat ea portio, quam amplius legaverat quam in bonis habuerat, nunc quoque idem fiet: deinde constituta quantitate legatorum quæ codicillis data sunt ex summa, quæ efficiebatur debita, si æquo iure omnia deberentur, quartam deducet his solis, quibus codicillis legata sunt.

D.29.1.18.2 Quod si post utraque legata solida computata deprehenderetur, quod remaneat apud heredem, non tamen sufficiens quartæ eorundem legatorum: quod ei deest, detrahatur his solis, quibus codicillis legata data sunt.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑