Digesta Iustiniani 29.1.15
inscriptio Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum
D.29.1.15pr. In fraudem plane creditorum nec miles amplius quam unum necessarium facere poterit.
D.29.1.15.1 Sicut autem hereditatem miles nuda voluntate dare potest, ita et adimere potest․ denique si cancellaverit testamentum suum vel inciderit, nullius erit momenti: si tamen testamentum cancellaverit et mox valere voluerit, valebit ex suprema voluntate․ et ideo cum miles induxisset testamentum suum, mox anulo suo signasset, qui super ea re cogniturus erit considerabit, quo proposito id fecerit: nam si mutatæ voluntatis eum pænituisse probabitur, renovatum testamentum intellegetur: quod si ideo, ne ea quæ scripta fuerant legi possint, causa irriti facti iudicii potior existimabitur.
D.29.1.15.2 Testamentum ante militiam factum a milite, si in militia decesserit, iure militari valere, si militis voluntas contraria non sit, divus Pius rescripsit.
D.29.1.15.3 Si quis se scribat heredem in testamento militis, non remittitur ei senatus consulti poena.
D.29.1.15.4 Miles et ad tempus heredem facere potest et alium post tempus vel ex condicione vel in condicionem.
D.29.1.15.5 Item tam sibi quam filio iure militari testamentum facere potest: et soli filio, tametsi sibi non fecerit: quod testamentum valebit, si forte pater vel in militia vel intra annum militiæ decessit.
D.29.1.15.6 Bonorum possessionem ultra tempora edicto determinata nec militis posse adgnosci Papinianus libro quarto decimo quæstionum scribit, quia generalis est ista determinatio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
