Digesta Iustiniani 29.1.1
inscriptio Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum
D.29.1.1pr. Militibus liberam testamenti factionem primus quidem divus Iulius Cæsar concessit: sed ea concessio temporalis erat․ postea vero primus divus Titus dedit: post hoc Domitianus: postea divus Nerva plenissimam indulgentiam in milites contulit: eamque et Traianus secutus est et exinde mandatis inseri coepit caput tale․ caput ex mandatis: ‘Cum in notitiam meam prolatum sit subinde testamenta a commilitonibus relicta proferri, quæ possint in controversiam deduci, si ad diligentiam legum revocentur et observantiam: secutus animi mei integritudinem erga optimos fidelissimosque commilitones simplicitati eorum consulendum existimavi, ut quoquomodo testati fuissent, rata esset eorum voluntas․ faciant igitur testamenta quo modo volent, faciant quo modo poterint sufficiatque ad bonorum suorum divisionem faciendam nuda voluntas testatoris.’
D.29.1.1.1 Miles autem appellatur vel a militia, id est duritia, quam pro nobis sustinent, aut a multitudine, aut a malo, quod arcere milites solent, aut a numero mille hominum, ductum a Græco verbo, tractum a tagmate: nam Græci mille hominum multitudinem τάγμα appellant, quasi millensimum quemque dictum: unde ipsum ducem χιλίαρχον appellant․ exercitus autem nomen ab exercitatione traxit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
