Digesta Iustiniani 28.8.ult
inscriptio Iavolenus libro quarto ex posterioribus Labeonis
D.28.8.11 Qui filium libertinum habebat, heredem eum instituerat, deinde ita scripserat: ‘si mihi filius nullus erit, qui in suam tutelam veniat, tum Dama servus liber esto’: is filius pupillus libertinus erat: quærebatur, si Dama liber esset․ Trebatius negat, quia filii appellatione libertinus quoque contineretur: Labeo contra, quia eo loco verum filium accipi oportet․ Trebatii sententiam probo, si tamen testatorem de hoc filio locutum esse apparet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
