Digesta Iustiniani 28.8.7.2
inscriptio Ulpianus libro sexagesimo ad edictum
D.28.8.7pr. Ait prætor: ‘Si pupilli pupillæ nomine postulabitur tempus ad deliberandum, an expediat eum hereditatem retinere, et hoc datum sit: si iusta causa esse videbitur, bona interea deminui nisi si causa cognita boni viri arbitratu vetabo’.
D.28.8.7.1 Merito prætor impedit interim deminutionem, quamdiu nomine pupilli petitur tempus ad deliberandum.
D.28.8.7.2 Quid sit autem ‘deminui vetabo’ videamus․ his verbis prætor non tantum alienationem impedit, verum etiam actiones exerceri non patitur: est enim absurdum ei, cui alienatio interdicitur, permitti actiones exercere, et ita Labeo scribit.
D.28.8.7.3 In causæ autem cognitione hoc vertetur, an iusta causa sit, ut deminuere prætor permittat․ ergo et funeris causa deminui permittet, item eorum quæ sine piaculo non possunt præteriri. vescendi gratia æque deminui permittet․ sed et ubi urguet, ex aliis quoque causis permittere eum oportet, ut ædificia sarciantur, ne agri inculti sint, si qua pecunia sub poena debetur ut restituatur, ne pignora distrahantur․ ex aliis quoque iustis causis prætor aditus deminutionem permittet: neque enim sine permissu eius debet deminutio fieri.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
