Digesta Iustiniani 28.7.8
inscriptio Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
D.28.7.8pr. Quæ sub condicione iurisiurandi relinquuntur, a prætore reprobantur: providit enim, ne is, qui sub iurisiurandi condicione quid accepit, aut omittendo condicionem perderet hereditatem legatumve aut cogeretur turpiter accipiendi condicionem iurare. voluit ergo eum, cui sub iurisiurandi condicione quid relictum est, ita capere, ut capiunt hi, quibus nulla talis iurisiurandi condicio inseritur, et recte: cum enim faciles sint nonnulli hominum ad iurandum contemptu religionis, alii perquam timidi metu divini numinis usque ad superstitionem, ne vel hi vel illi aut consequerentur aut perderent quod relictum est, prætor consultissime intervenit․ etenim potuit is, qui voluit factum, quod religionis condicione adstringit sub condicione faciendi relinquere: ita enim homines aut facientes admitterentur aut non facientes deficerentur condicione.
D.28.7.8.1 Hoc edictum etiam ad legata pertinet, non tantum ad heredum institutionem.
D.28.7.8.2 In fideicommissis quoque oportebit eos, qui de fideicommisso cognoscunt, subsequi prætoris edictum eapropter, quia vice legatorum funguntur.
D.28.7.8.3 Et in mortis causa donationibus dicendum est edicto locum esse, si forte quis caverit, nisi iurasset se aliquid facturum, restituturum quod accepit: oportebit itaque remitti cautionem.
D.28.7.8.4 Si quis sub iurisiurandi condicione et præterea sub alia sit institutus, huic videndum est an remittatur condicio: et magis est, ut remitti iurisiurandi condicio debeat, licet alii condicioni parendum habeat.
D.28.7.8.5 Sed si sub iurisiurandi condicione sit institutus aut si decem milia dederit, hoc est alternata condicione, ut aut pareat condicioni aut iuret aliud quid, videndum, numquid remitti ei condicio non debet, quia potest alteri condicioni parendo esse securus․ sed est verius remittendam condicionem, ne alia ratione condicio alia eum urgueat ad iusiurandum.
D.28.7.8.6 Quotiens heres iurare iubetur daturum se aliquid vel facturum: quod non improbum est, actiones hereditarias non alias habebit, quam si dederit vel fecerit id, quod erat iussus iurare.
D.28.7.8.7 Mortuo autem vel manumisso Sticho vivo testatore qui ita heres institutus est, si iurasset se Stichum manumissurum, non videbitur defectus condicione heres, quamvis verum sit compellendum eum manumittere, si viveret․ idem est et si ita heres institutus esset quis: ‘Titius heres esto ita, ut Stichum manumittat’ aut ‘Titio centum ita lego, ut Stichum manumittat’․ nam mortuo Sticho nemo dicet summovendum eum: non videtur enim defectus condicione, si parere condicioni non possit: implenda est enim voluntas, si potest.
D.28.7.8.8 De hoc iureiurando remittendo non est necesse adire prætorem: semel enim in perpetuum a prætore remissum est nec per singulos remittendum․ et idcirco ex quo dies legati cesserit, remissum videtur etiam ignorante scripto herede․ ideoque in herede legatarii recte probatur, ut post diem legati cedentem si decesserit legatarius, debeat heres eius actione de legato uti, quasi pure legato relicto ei cui heres exstiterat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
