Digesta Iustiniani 28.7.4
inscriptio Ulpianus libro octavo ad Sabinum
D.28.7.4pr. Si qui ita sint instituti: ‘si socii una bonorum meorum permanserint usque ad annos sedecim, heredes sunto’, inutilem esse institutionem secundum verborum significationem Marcellus ait: Iulianus autem, quoniam et ante aditam hereditatem iniri societas potest quasi rei futuræ, valere institutionem, quod est verum.
D.28.7.4.1 Idem Iulianus scribit eum, qui ita heres institutus est, si servum hereditarium non alienaverit, caventem coheredi implere condicionem: ceterum si solus heres scriptus sit, sub impossibili condicione heredem institutum videri: quæ sententia vera est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
