Digesta Iustiniani 28.7.23
inscriptio Marcellus libro duodecimo digestorum
D.28.7.23 ‘Uter ex fratribus meis consobrinam nostram duxerit uxorem, ex dodrante, qui non duxerit, ex quadrante heres esto’․ aut nubit alteri aut non vult nubere․ consobrinam qui ex his duxit uxorem, habebit dodrantem, erit alterius quadrans․ si neuter eam duxerit uxorem, non quia ipsi ducere noluerunt, sed quia illa nubere noluerit, ambo in partes æquales admittuntur: plerumque enim hæc condicio: ‘si uxorem duxerit’, ‘si dederit’, ‘si fecerit’ ita accipi oportet, quod per eum non stet, quo minus ducat aut det aut faciat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
