Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 28.7.2.pr

DE CONDICIONIBUS INSTITUTIONUM

inscriptio Ulpianus libro sexto ad Sabinum

D.28.7.2pr. Si testamento comprehensum sit: ‘ille servus, si meus erit’ (aut ‘qui meus erit’) ‘cum moriar, heres esto’, quatenus accipiatur ‘meus’, quæritur․ et si quidem alienavit in eo usum fructum, nihilo minus ipsius est: si vero partem in eo alienavit, an deficiat condicio institutionis, quæritur․ et verius est non defecisse condicionem, nisi evidentissimis probationibus testatorem voluisse apparuerit pro hac condicione hæc verba inseruisse ‘si totus servus in dominio eius remanserit’: tunc enim parte alienata condicio deficit.

D.28.7.2.1 Sed si duo servi ita sint heredes instituti: ‘Primus et Secundus, si mei erunt cum moriar, liberi et heredes sunto’ et alter ex his sit alienatus, Celsus recte putat sic accipiendum, atque si singulos separatim sub eadem condicione heredes instituisset.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑