Digesta Iustiniani 28.6.ult
inscriptio Scævola libro singulari quæstionum publice tractatarum
D.28.6.48pr. Servum communem habemus: hic heres scriptus est et, si heres non sit, Mævius illi substitutus est: alterius iussu dominorum adiit hereditatem, alterius non: quæritur, an substituto locus sit an non․ et verius est substituto locum esse.
D.28.6.48.1 ‘Titius heres esto․ Stichum Mævio do lego: Stichus heres esto․ si Stichus heres non erit, Stichus liber heresque esto’․ in hac quæstione in primis quærendum est, utrum unus gradus sit an duo, et an causa mutata sit substitutionis an eadem permaneat․ et quidem in plerisque quæritur, an ipse sibi substitui possit, et respondetur causa institutionis mutata substitui posse․ igitur si Titius heres scriptus sit et, si heres non sit, idem heres iussus sit, substitutio nullius momenti erit․ sed si sub condicione quis heres scriptus sit, pure autem substitutus est, causa immutatur, quoniam potest ex institutione defici condicio et substitutio aliquid adferre: sed si exstiterit condicio, duæ puræ sunt et ideo nullius momenti erit substitutio․ contra si pure quis instituatur, deinde sub condicione sibi substituatur, nihil facit substitutio condicionalis nec mutata intellegatur, quippe cum et si exstiterit condicio, duæ puræ sunt institutiones․ secundum hæc proposita quæstio manifestetur: ‘Titius heres esto․ Stichum Mævio do lego: Stichus heres esto․ si Stichus heres non erit, Stichus liber heresque esto’․ nos didicimus, quoniam eodem testamento et legatus sit Stichus et libertatem accepit, prævalere libertatem et, si prævalet libertas, non deberi legatum et ideo iussu legatarii non posse adire hereditatem, ac per hoc verum esse Stichum heredem non esse et ex sequentibus verbis libertatem illi competere: cum unus gradus videtur․ quid ergo, si non adierit Titius? incipiet substitutione Stichus liber et heres esse․ porro quamdiu non adit iussu legatarii, nec ex causa legati intellegitur legatarii esse effectus, et ideo certum est illum heredem non esse, ac per hoc ex his verbis: ‘si heres non erit, Stichus liber heresque esto’, liber et heres existet․ hoc autem, quod sentimus, Iulianus quoque in libris suis probat.
D.28.6.48.2 Si pupillus substitutum sibi servum alienaverit eumque emptor liberum heredemque instituerit, numquid iste in substitutione habeat substitutum universum? ut, si quidem pupillus ad pubertatem pervenerit, necessarius ex testamento emptoris heres exstitit, sin vero intra pubertatem decesserit, ex substitutione quidem liber et heres sit et necessarius patri pupilli, emptori autem voluntarius heres exstitit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
